Rozmiar: 15909 bajtów

- 33 -

1276, Mai 5. Ottmachau.

Bischof Thomas II. von Breslau bestätigt die Schenkung u. No. XXXII.

Thomas miseratione divina episcopus Wratislaviensis viris religiosis et honestis . . abbati et conventui monasterii de Kamenez Cysterciensis ordinis nostre dyocesis salutem in domino.
Iustis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et vota, que arationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Sane in nostra proposuistis presentia constituti, quod comes Ianusius et Stephanus et Symon, dicti de Mychalow, et comes Bogus dictus de Pogrel ius patronatus ecclesie de Mychalow, quod ad eos pertinere dinoscitur, monasterio vestro religionis intuitu et pro suorum remedio peccatorum inperpetuum libere contulerunt sicut in litteris super hoc confectis plenius continetur, quarum litterarum tenor talis est: - No. XXXII. - Nos igitur predictam concessionem seu donationem iuris patronatus a predictis comitibus Ianusio, Stephano, Symone et Bogusone monasterio vestro factam ratam habentes, ipsam auctoritate ordinaria confirmamus et eidem donationi seu concessioni nostrum impartimur assensum, hoc tamen adhibito moderamine, quod ad eandem ecclesiam de Mychalow, cum ipsam vacare contigerit, secularis honestus sacerdos nobis per vos debeat presentari, qui a nobis investituram spiritualium et curam recipiat animarum. Cui de proventibus eiusdem ecclesie adeo competens portio assignetur, quod de ea possit commode sustentari et episcopalia ac archidiaconalia iura persolvere, hospitalitatem servare et apostolice sedis legatis de procuratione congrua valeat respondere. In cuius rei testimonium et evidentiam pleniorem presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum. Datum Otmuchow III°. Nonas Maii anno domini M°.CC°. LXX°. sexto.

Or. Perg. in triplo. An allen drei Urkunden hängt das leidlich erhaltene ältere S. des Bischofs und zwar an Fäden von weissgelber Flockseide bei No. I, und II., an Pergamentstreifen bei No. III. Pfotenhauer, Siegel S. 14 (A. VIII. 53). Regesten No. 1504. Deutsche Uebersetzung bei Frömrich, S. 42.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów